DE LOCO NATIVITATIS
EIUS
Ego igitur,
oppido quodam oriundus quod in ingressu minoris Britannie constructum,
ab urbe Namnetica versus orientem octo credo miliariis remotum, proprio
vocabulo Palatium appellatur, sicut natura terre mee vel generis animo
levis, ita et ingenio extiti et ad litteratoriam disciplinam facilis. Patrem
autem habebam litteris aliquantulum imbutum antequam militari cingulo insigniretur;
unde postmodum tanto litteras amore complexus est, ut quoscumque filios
haberet, litteris antequam armis instrui disponeret. Sicque profecto actum
est. Me itaque primogenitum suum quanto cariorem habebat tanto diligentius
erudiri curavit. Ego vero quanto amplius et facilius in studio /f.1vb/
litterarum profeci tanto ardentius eis inhesi, et in tanto earum amore
illectus sum ut militaris glorie pompam cum hereditate et prerogativa primogenitorum
meorum fratribus derelinquens, Martis curie penitus abdicarem ut Minerve
gremio educarer; et quoniam dialecticarum rationum armaturam omnibus philosophie
documentis pretuli, his armis alia commutavi et tropheis bellorum conflictus
pretuli disputationum. Proinde diversas disputando perambulans provincias,
ubicunque huius artis vigere studium audieram, peripateticorum emulator
factus sum.
DE PERSECUTIONE
MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM
Perveni tandem
Parisius, ubi iam maxime disciplina hec florere consueverat, ad Guillhelmum
scilicet Campellensem preceptorem meum in hoc tunc magisterio re et fama
precipuum; cum quo aliquantulum moratus, primo ei aceptus, postmodum gravissimus
extiti, cum nonnullas scilicet eius sententias refellere conarer et ratiocinari
contra eum sepius aggrederer et nonnumquam superior in disputanto viderer.
Quod quidem et ipsi /f.1rc/ qui inter conscolares nostros precipui habebantur
tanto maiori sustinebant indignatione quanto posterior habebar etatis et
studii tempore. Hinc calamitatum mearum, que nunc usque perseverant, ceperunt
exordia, et quo amplius fama extendebatur nostra, aliena in me succensa
est invidia.
Factum tandem
est ut, supra vires etatis de ingenio meo presumens, ad scolarum regimen
adolescentulus aspirarem, et locum in quo id agerem providerem, insigne
videlicet tunc temporis Meliduni castrum et sedem regiam. Presensit hoc
predictus magister meus, et quo longius posset scolas nostras a se removere
conatus, quibus potuit modis latenter machinatus est ut priusquam a suis
recederem scolis, nostrarum preparationem scolarum prepediret et provisum
mihi locum auferret. Sed quoniam de potentibus terre nonnullos ibidem habebat
emulos, fretus eorum auxilio voti mei compos extiti, et plurimorum mihi
assensum ipsius invidia manifesta conquisivit.
Ab hoc autem
scolarum nostrarum tirocinio ita in arte dialetica nomen meum dilatari
cepit, ut non solum condiscipulorum meorum, verum etiam ipsius magistri
fama contracta paulatim extingueretur. Hinc factum est ut de /f.1rd/ me
amplius ipse presumens ad castrum Corbolii, quod Parisiace urbi vicinius
est, quamtotius scolas nostras transferrem, ut inde videlicet crebriores
disputationis assultus nostra daret importunitas. Non multo autem interiecto
tempore, ex immoderata studii afflictione correptus infirmitate coactus
sum repatriare, et per annos aliquot a Francia remotus, querebar ardentius
ab his quos dialetica sollicitabat doctrina.
Elapsis
autem paucis annis, cum ex infirmitate iam dudum convaluissem, preceptor
meus ille Guillhelmus Parisiacensis archidiaconus, habitu pristino commutato,
ad regularium clericorum ordinem se convertit; ea ut referebant intentione
ut quo religiosior crederetur ad maioris prelationis gradum promoveretur,
sicut in proximo contigit, eo Catalaunensi episcopo facto. Nec tamen hic
sue conversionis habitus aut ab urbe Parisius aut a consueto philosophie
studio revocavit, sed in ipso quoque monasterio ad quod se causa religionis
contulerat statim more solito publicas exercuit scolas. Tum ego ad eum
reversus ut ab ipso rethoricam audirem, inter cetera disputationum nostrarum
conamina antiquam /f.2va/ eius de universalibus sententiam patentissimis
argumentorum rationibus ipsum commutare, immo destruere compuli. Erat autem
in ea sententia de communitate universalium, ut eamdem essentialiter rem
totam simul singulis suis inesse astrueret individuis, quorum quidem nulla
esset in essentia diversitas sed sola multitudine accidentium varietas.
Sic autem istam tunc suam correxit sententiam, ut deinceps rem eamdem non
essentialiter sed indifferenter diceret. Et quoniam de universalibus in
hoc ipso precipua semper est apud dialeticos questio ac tanta ut eam Porphirius
quoque in Ysogogis suis cum de universalibus scriberet definire
non presumeret dicens "Altissimum enim est huiusmodi negotium", cum hanc
ille correxerit immo coactus dimiserit sententiam, in tantam lectio eius
devoluta est negligentiam, ut iam ad cetera dialectice vix admitteretur
quasi in hac scilicet de universalibus sententia tota huius artis consisteret
summa.
Hinc tantum
roboris et auctoritatis nostra suscepit disciplina, ut hii qui antea vehementius
magistro illi nostro adherebant et maxime nostram infestabant doctrinam,
ad nostras convolarent scolas, et ipse qui in scolis Parisiace sedis magistro
successerat nostro locum mihi suum offerret, ut ibidem cum ceteris no /f.2vb/
stro se traderet magisterio ubi antea suus ille et noster magister floruerat.
Paucis itaque diebus ibi me dialectice studium regente, quanta invidia
tabescere, quanto dolore estuare ceperit magister noster non est facile
exprimere; nec concepte miserie estum diu sustinens, callide aggressus
est me tunc etiam removere. Et quia in me quid aperte ageret non habebat,
ei scolas auferre molitus est, pessimis obiectis criminibus, qui mihi suum
concesserat magisterium, alio quodam emulo meo ad officium eius substituto.
Tunc ego
Melidunum reversus scolas ibi nostras sicut antea constitui; et quanto
manifestius eius me persequebatur invidia tanto mihi auctoritatis amplius
conferebat iuxta illud poeticum, "Summa petit livor, perflant altissima
venti."
Non multo
autem post, cum ille intelligeret omnes fere discretos de religione eius
plurimum hesitare et de conversione ipsius vehementer susurrare, quod videlicet
minime a civitate recessisset, transtulit se et conventiculum fratrum cum
scolis suis ad villam quandam ab urbe remotam. Statimque ego Meliduno Parisius
redii, pacem ab illo ulterius sperans. Sed quia ut diximus locum nostrum
ab emulo nostro fecerat occupari, /f.2rc/ extra civitatem in monte Sancte
Genovefe scolarum nostrarum castra posui, quasi eum obsessurus qui locum
occupaverat nostrum. Quo audito magister noster statim ad urbem impudenter
rediens scolas quas tunc habere poterat et conventiculum fratrum ad pristinum
reduxit monasterium, quasi militem suum quem dimiserat ab obsidione nostra
liberaturus. Verum cum illi prodesse intenderet maxime nocuit. Ille quippe
antea aliquos habebat qualescunque discipulos, maxime propter lectionem
Prisciani in qua plurimum valere credebatur. Postquam autem magister advenit,
omnes penitus amisit; et sic a regimine scolarum cessare compulsus est.
Nec post multum tempus, quasi iam ulterius de mundana desperans gloria,
ipse quoque ad monasticam comversus est vitam. Post reditum vero magistri
nostri ad urbem, quos conflictus disputationum scolares nostri tam cum
ipso quam cum discipulis eius habuerint, et quos fortuna eventus in his
bellis dederit nostris, immo mihi ipsi in eis, te quoque res ipsa dudum
edocuit. Illud vero Aiacis, ut temperantius loquar, audacter proferam,
"Si queritis huius Fortunam pugne, non sum superatus ab illo." Quod si
ego taceam, res ipsa cla I mat et ipsius rei finis indicat.
Dum vero
hec agerentur, karissima mihi mater mea Lucia repatriare me compulit; que
videlicet post conversionem Berengarii patris mei ad professionem monasticam,
idem facere disponebat. Quo completo reversus sum in Franciam, maxime ut
de divinitate addiscerem, quando iam sepefatus magister noster Guillhelmus
in episcopatu Catalaunensi pollebat. In hac autem lectione magister eius
Anselmus Laudunensis maximam ex antiquitate auctoritatem tunc tenebat.
QUANDO LAUDUNUM
VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM
Accessi igitur
ad hunc senem, cui magis longevus usus quam ingenium vel memoria nomen
comparaverat. Ad quem si quis de aliqua questione pulsandum accederet incertus,
redibat incertior. Mirabilis quidem in oculis erat auscultantium, sed nullus
in conspectu questionantium. Verborum usum habebat mirabilem, sed sensum
contemtibilem et ratione vacuum. Cum ignem accenderet, domum suam fumo
implebat, non luce illustrabat. Arbor eius tota in foliis aspicientibus
a longe conspicua videbatur, sed propinquantibus et diligen /f.3va/ tius
intuentibus infructuosa reperiebatur. Ad hanc itaque cum accessissem ut
fructum inde colligerem, deprehendi illam esse ficulneam cui maledixit
Dominus, seu illam veterem quercum cui Pompeium Lucanus comparat dicens,
"Stat, magni nominis umbra, Qualis frugifero quercus sublimis in agro,"
etc.
Hoc igitur
comperto non multis diebus in umbra eius ociosus iacui; paulatim vero me
iam rarius et rarius ad lectiones eius accedente, quidam tunc inter discipulos
eius eminentes graviter id ferebant, quasi tanti magistri contemptor fierem.
Proinde illum quoque adversum me latenter commoventes, pravis suggestionibus
ei me invidiosum fecerunt. Accidit autem quadam die ut post aliquas sententiarum
collationes nos scolares invicem iocaremur. Ubi cum me quidam animo intemptantis
interrogasset quid mihi de divinorum lectione librorum videretur, qui nondum
nisi in philosophicis studueram, respondi: saluberrimum quidem huius lectionis
esse studium ubi salus anime cognoscitur, sed me vehementer mirari quod
his qui litterari sunt ad expositiones sanctorum intelligendas ipsa eorum
scripta vel glose non sufficiunt, ut alio scilicet non egeant magisterio.
Irridentes /f.3vb/ plurimi qui aderant an hoc ego possem et aggredi presumerem
requisierunt. Respondi me id si vellent experiri paratum esse. Tunc inclamantes
et amplius irridentes: "Certe, inquiunt, et nos assentimus. Queratur itaque
et tradatur vobis expositor alicuius inusitate scripture, et probemus quod
vos promittitis." Et consenserunt omnes in obscurissima Hiezechielis prophetia.
Assumpto itaque expositore statim in crastino eos ad lectionem invitavi.
Qui invito mihi consilium dantes, dicebant ad rem tantam non esse properandum,
sed diutius in expositione rimanda et firmanda mihi hanc inexperto vigilandum.
Indignatus autem respondi non esse mee consuetudinis per usum proficere
sed per ingenium; atque adieci vel me penitus desiturum esse, vel eos pro
arbitrio meo ad lectionem accedere non differre. Et prime quidem lectioni
nostre pauci tunc interfuere, quod ridiculum omnibus videretur me adhuc
quasi penitus sacre lectionis expertem id tam propere aggredi. Omnibus
tamen qui affuerunt in tantum lectio illa grata extitit ut eam singulari
preconio extollerent, et me secundum hunc nostre lectionis tenorem ad glosandum
/f.3rc/ compellerent. Quo quidem audito, hii qui non interfuerant ceperunt
ad secundam et terciam lectionem certatim concurrere et omnes pariter de
transcribendis glosis quas prima die inceperam in ipso earum initio plurimum
solliciti esse.
DE PERSECUTIONE
EIUS QUOQUE IN EUM
Hinc itaque
predictus senex vehementi commotus invidia et quorumdam persuasionibus
iam adversum me, ut supra memini, et tunc stimulatus, non minus in sacra
lectione me persequi cepit quam antea Guillhelmus noster in philosophia.
Erant autem tunc in scolis huius senis duo qui ceteris preminere videbantur,
Albericus scilicet Remensis et Lotulfus Lumbardus; qui quanto de se maiora
presumebant, amplius adversum me accendebantur. Horum itaque maxime suggestionibus,
sicut postmodum deprehensum est, senex ille perturbatus impudenter mihi
interdixit inceptum glosandi opus in loco magisterii sui amplius exercere,
hanc videlicet causam pretendens, ne si forte in illo opere aliquid per
errorem ibi scriberem, utpote rudis adhuc in hoc studio, ei deputaretur.
Quod cum ad aures scolarium pervenisset, maxima commoti sunt indignatione
super tam manifesta livoris calumpnia, que nemini umquam ulterius acciderat.
Que quanto manifestior tanto mihi ho /f.3rd/ norabilior extitit et persequendo
gloriosiorem effecit.
QUANDO NOVISSIME
PARISIUS FLORUIT
Post paucos
itaque dies, Parisius reversus, scolas mihi iamdudum destinatas atque oblatas
unde primo fueram expulsus, annis aliquibus quiete possedi; atque ibi in
ipso statim scolarum initio glosas illas Hiezechielis quas Lauduni inceperam
consummare studui. Que quidem adeo legentibus acceptabiles fuerunt, ut
me non minorem gratiam in sacra lectione adeptum iam crederent quam in
philosophica viderant. Unde utriusque lectionis studio scole nostre vehementer
multiplicate, quanta mihi de pecunia lucra, quantam gloriam compararent
ex fama te quoque latere non potuit.
Sed quoniam
prosperitas stultos semper inflat et mundana tranquillitas vigorem enervat
animi et per carnales illecebras facile resolvit, cum iam me solum in mundo
superesse philosophum estimarem nec ullam ulterius inquietationem formidarem,
frena libidini cepi laxare, qui antea vixeram continentissime. Et quo amplius
in philosophia vel sacra lectione profeceram, amplius a philosophis et
divinis immunditia vite recedebam. Constat quippe philosophos necdum divinos,
id est sacre lectionis /f.4va/ exhortationibus intentos, continentie decore
maxime polluisse. Cum igitur totus in superbia atque luxuria laborarem,
utriusque morbi remedium divina mihi gratia licet nolenti contulit. Ac
primo luxurie, deinde superbie; luxurie quidem his me privando quibus hanc
exercebam; superbie vero que mihi ex litterarum maxime scientia nascebatur,
iuxta illud Apostoli "Scientia inflat", illius libri quo maxime gloriabar
combustione me humiliando. Cuius nunc rei utramque historiam verius ex
ipsa re quam ex auditu cognoscere te volo, ordine quidem quo processerunt.
Quia igitur
scortorum immunditiam semper abhorrebam et ab accessu et frequentatione
nobilium feminarum studii scolaris assiduitate revocabar nec laicarum conversationem
multum noveram, prava mihi, ut dicitur, fortuna blandiens commodiorem nacta
est occasionem, qua me facilius de sublimitatis huius fastigio prosterneret,
imo superbissimum nec accepte gratie memorem divina pietas humiliatum sibi
vendicaret.
QUOMODO IN
AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT
Erat quippe
in ipsa civitate Parisius adolescentula quedam nomine Heloysa, neptis canonici
cuiusdam qui Fulbertus vo /f.4vb/ cabatur, qui eam quanto amplius diligebat
tanto diligentius in omnem qua poterat scientiam litterarum promoveri studuerat.
Que cum per faciem non esset infima, per habundantiam litterarum erat suprema.
Nam quo bonum hoc litteratorie scilicet scientie in mulieribus est rarius,
eo amplius puellam commendabat et in toto regno nominatissimam fecerat.
Hanc igitur, omnibus circunspectis que amantes allicere solent, commodiorem
censui in amorem mihi copulare, et me id facillime credidi posse. Tanti
quippe tunc nominis eram et iuventutis et forme gratia preminebam, ut quamcunque
feminarum nostro dignarer amore nullam vererer repulsam. Tanto autem facilius
hanc mihi puellam consensuram credidi, quanto amplius eam litterarum scientiam
et habere et diligere noveram; nosque etiam absentes scriptis internuntiis
invicem liceret presentare et pleraque audacius scribere quam colloqui,
et sic semper iocundis interesse colloquiis.
In huius
itaque adolescentule amorem totus inflamatus, occasionem quesivi qua eam
mihi domestica et cotidiana conversatione familiarem efficerem et facilius
ad consensum traherem. Quod quidem ut fieret, egi cum predicto puelle avunculo,
quibusdam ipsius ami /f.4rc/ cis intervenientibus, quatinus me in domum
suam, que scolis nostris proxima erat, sub quocumque procurationis precio
susciperet,
hanc videlicet occasionem pretendens, quod studium nostrum domestica nostre
familie cura plurimum prepediret, et impensa nimia nimium me gravaret.
Erat autem cupidus ille valde atque erga neptim suam, ut amplius semper
in doctrinam proficeret litteratoriam, plurimum studiosus. Quibus quidem
duobus facile eius assensum assecutus sum et quod obtabam obtinui, cum
ille videlicet et ad pecuniam totus inhiaret et neptim suam ex doctrina
nostra aliquid percepturam crederet. Super quo vehementer me deprecatus,
supra quam sperare presumerem votis meis accessit, et amori consuluit,
eam videlicet totam nostro magisterio committens, ut quotiens mihi a scolis
reverso vaccaret, tam in die quam in nocte ei docende operam darem, et
eam si neglegentem sentirem vehementer constringerem. In qua re quidem,
quanta eius simplicitas esset vehementer ammiratus, non minus apud me obstupui
quam si agnam teneram famelico lupo committeret. Qui cum eam mihi non solum
docendam, verum etiam vehementer constringendam traderet, quid aliud agebat
/f.4rd/ quam ut votis meis licentiam penitus daret, et occasionem, etiam
si nollemus, offerret, ut quam videlicet blanditiis non possem, minis et
verberibus facilius flecterem. Sed duo erant que eum maxime a turpi suspicione
revocabant, amor videlicet neptis, et continentie mee fama preterita.
Quid plura?
Primum domo una coniungimur, postmodum animo. Sub occasione itaque discipline,
amori penitus vaccabamus, et secretos recessus, quos amor optabat, studium
lectionis offerebat. Apertis itaque libris, plura de amore quam de lectione
verba se ingerebant, plura erant oscula quam sententie; sepius ad sinus
quam ad libros reducebantur manus, crebrius oculos amor in se reflectebat
quam lectio in scripturam dirigebat. Quoque minus suspicionis haberemus,
verbera quandoque dabat amor, non furor, gratia, non ira, que omnium ungentorum
suavitatem transcenderent. Quid denique? Nullus a cupidis intermissus est
gradus amoris, et si quid insolitum amor excogitare potuit, est additum;
et quo minus ista fueramus experti gaudia, ardentius illis insistebamus,
et minus in fastidium vertebantur.
Et quo me
amplius hec voluptas occupaverat, minus philosophie /f.5va/ vaccare poteram
et scolis operam dare. Tediosum mihi vehementer erat ad scolas procedere
vel in eis morari; pariter et laboriosum, cum nocturnas amori vigilias
et diurnas studio conservarem. Quem etiam ita negligentem et tepidum lectio
tunc habebat, ut iam nichil ex ingenio sed ex usu cuncta proferrem, nec
iam nisi recitator pristinorum essem inventorum, et si qua invenire liceret,
carmina essent amatoria, non philosophie secreta; quorum etiam carminum
pleraque adhuc in multis, sicut et ipse nosti, frequentantur et decantantur
regionibus, ab his maxime quos vita similis oblectat. Quantam autem mestitiam,
quos gemitus, que lamenta nostri super hoc scolares assumerent, ubi videlicet
hanc animi mei occupationem immo perturbationem presenserunt, non est facile
vel cogitare.
Paucos enim
iam res tam manifesta decipere poterat, ac neminem, credo, preter eum ad
cuius ignominiam maxime id spectabat, ipsum videlicet puelle avunculum.
Cui quidem hoc cum a nonnullis nonnumquam suggestum fuisset, credere non
poterat, tum, ut supra memini, propter immoderatam sue neptis amicitiam,
tum etiam propter ante acte vite mee continentiam cognitam. Non enim /f.5vb/
facile de his quos plurimum diligimus turpitudinem suspicamur, nec in vehementi
dilectione turpis suspitionis labes potest inesse. Unde et illud est beati
Iheronimi in epistola ad Castricianum: "Solemus mala domus nostre scire
novissimi ac liberorum ac coniugum vitia, vicinis canentibus, ignorare."
Sed quod novissime scitur, utique sciri quandoque contingit, et quod omnes
deprehendunt, non est facile unum latere; sic itaque pluribus evolutis
mensibus et de nobis accidit.
O quantus
in hoc cognoscendo dolor avunculi! quantus in separatione amantium dolor
ipsorum! quanta sum erubescentia confusus! quanta contritione super afflictione
puelle sum aflictus! quantos meroris ipsa de verecundia mea sustinuit estus!
Neuter quod sibi, sed quod alteri contigerat querebatur; neuter sua, sed
alterius plangebat incommoda. Separatio autem hec corporum maxima erat
copulatio animorum, et negata sui copia amplius amorem accendebat, et verecundie
transacta iam passio inverecundiores reddebat; tantoque verecundie minor
extiterat passio quanto convenientior videbatur actio. Actum itaque in
nobis est quod in Marte et Venere deprehensis poetica narrat fabula. Non
multo autem post, puella se concepisse comperit, et cum summa exultatione
mihi super hoc ilico scripsit, consulens quid de hoc /f.5rc/ I ipse faciendum
deliberarem. Quadam itaque nocte, avunculo eius absente, sicut nos condixeramus,
eam de domo avunculi furtim sustuli et in patriam meam sine mora transmisi;
ubi apud sororem meam tam diu conversata est donec pareret masculum quem
Astralabium nominavit.
Avunculus
autem eius post ipsius recessum quasi in insaniam conversus, quanto estuaret
dolore, quanto afficeretur pudore, nemo nisi experiendo cognosceret. Quid
autem in me ageret, quas mihi tenderet insidias, ignorabat. Si me interficeret
seu in aliquo corpus meum debilitaret, id potissimum metuebat ne dilectissima
neptis hoc in patria mea plecteretur. Capere me et invitum alicubi coercere
nullatenus valebat, maxime cum ego mihi super hoc plurimum providerem,
quod eum, si valeret vel auderet, citius agredi non dubitarem.
Tandem ego
eius immoderate anxietati admodum compatiens, et de dolo quem fecerat amor
tanquam de summa proditione me ipsum vehementer accusans, conveni hominem
supplicando et promittendo quamcunque super hoc emendationem ipse constitueret,
nec ulli mirabile id videri asserens, quicumque vim amoris expertus fuisset,
et qui quanta /f.5rd/ ruina summos quoque viros ab ipso statim humani generis
exordio mulieres deiecerint memoria retineret. Atque ut amplius eum mittigarem
supra quam sperare poterat, obtuli me ei satisfacere, eam scilicet quam
corruperam mihi matrimonio copulando, dummodo id secreto fieret, ne fame
detrimentum incurrerem. Assensit ille, et tam sua quam suorum fide et osculis
eam quam requisivi concordiam mecum iniit, quo me facilius proderet.
DEHORTATIO
SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS
Ilico ego ad
patriam meam reversus amicam reduxi ut uxorem facerem, illa tamen hoc minime
approbante, immo penitus duabus de causis dissuadente, tam scilicet pro
periculo quam pro dedecore meo. Iurabat illum nulla unquam satisfactione
super hoc placari posse, sicut postmodum cognitum est. Querebat etiam quam
de me gloriam habitura esset, cum me ingloriosum efficeret, et se et me
pariter humiliaret. Quantas ab ea mundus penas exigere deberet, si tantam
ei lucernam auferret; quante maledictiones, quanta dampna ecclesie, quante
philosophorum lacrime hoc matrimonium essent sequuture. Quam indecens,
quam lamentabile esset, ut quem omnibus natura creaverat, uni me femine
dicarem /f.6va/ et turpitudini tante subicerem. Detestabatur vehementer
hoc matrimonium, quod mihi per omnia probrosum esset atque honerosum. Pretendebat
infamiam mei pariter et difficultates matrimonii, ad quas quidem vitandas
nos exortans Apostolus ait: "Solutus es ab uxore? noli querere uxorem.
Si autem acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccabit.
Tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. Ego autem parco vobis, etc..."
Item: "Volo autem vos sine sollicitudine esse, etc..." Quod si nec Apostoli
consilium nec sanctorum exhortationes de tanto matrimonii iugo susciperem
saltem, inquit, philosophos consulerem, et que super hoc ab eis vel de
eis scripta sunt attenderem; quod plerumque etiam sancti ad increpationem
nostram diligenter faciunt. Quale illud est beati Jheronimi, in primo Contra
Jovinianum, ubi scilicet commemorat Theophrastum, intolerabilibus nuptiarum
molestiis assiduisque inquietudinibus ex magna parte diligenter expositis,
uxorem sapienti non esse ducendam evidentissimis rationibus abstruxisse,
ubi et ipse illas exhortationis philosophice rationes tali fine concludens:
"Hoc, inquit, et huiusmodi Theophrastus disserens, quem non suffundat Christianorum?
etc." Idem in eodem /f.6vb/ : "Cicero, inquit, rogatus ab Hyrtio ut post
repudium Therentie sororem eius duceret omnino facere supersedit, dicens
non posse se et uxori et philosophie operam pariter dare." Non ait: "operam
dare" sed adiunxit "pariter", nolens quicquam agere quod studio equaretur
philosophie."
Ut autem
hoc philosophici studii nunc omittam impedimentum, ipsum consule honeste
conversationis statum. Que enim conventio scolarium ad pedissequas, scriptoriorum
ad cunabula, librorum sive tabularum ad colos, stilorum sive calamorum
ad fusos? Quis denique sacris vel philosophicis meditationibus intentus,
pueriles vagitus, nutricum que hos mittigant nenias, tumultuosam familie
tam in viris quam in feminis turbam sustinere poterit? Que etiam inhonestas
illas parvulorum sordes assiduas tolerare valebit? Id, inquies, divites
possunt, quorum palatia vel domus ample diversoria habent, quorum opulentia
non sentit expensas nec cotidianis sollicitudinibus cruciatur. Sed non
est, inquam, hec conditio philosophorum que divitum, nec qui opibus student
vel secularibus implicantur curis divinis seu philosophicis vacabunt officiis.
Unde et
insignes olim philoso /f.6rc/ phi mundum maxime contempnentes, nec tam
relinquentes seculum quam fugientes, omnes sibi voluptates interdixerunt
ut in unius philosophie requiescerent amplexibus. Quorum unus et maximus
Seneca, Lucilium instruens ait: "Non cum vaccaveris philosophandum est...
Omnia negligenda sunt ut huic assideamus, cui nullum tempus satis magnum
est... Non multum refert utrum omittas philosophiam an intermittas; non
enim, ubi interrupta est, manet.. Resistendum est occupationibus, nec explicande
sunt sed submovende." Quod nunc igitur apud nos amore Dei sustinent qui
vere monachi dicuntur, hoc desiderio philosophie qui nobiles in gentibus
extiterunt philosophi. In omni namgue populo, tam gentili scilicet quam
iudaico sive christiano, aliqui semper extiterunt fide seu morum honestate
ceteris preminentes, et se a populo aliqua continentie vel abstinentie
singularitate segregantes. Apud Judeos quidem antiquitus Nazarei, qui se
Domino secundum legem consecrabant, sive filii prophetarum Helye vel Helysei
sectatores, quos beato attestante Jheronimo monachos legimus in veteri
Testamento; novissime autem tres ille phi /f.6rd/ losophie secte, quas
Josephus in libro Antiquitatum distinguens, alios Phariseos, alios
Saduceos, alios nominat Esseos. Apud nos vero monachi, qui videlicet aut
communem apostolorum vitam, aut priorem illam et solitariam Johannis imittantur.
Apud gentiles autem, ut dictum est, philosephi; non enim sapientie vel
philosophie nomen tam ad scientie perceptionem quam ad vite religionem
referebant, sicut ab ipso etiam huius nominis ortu didicimus, ipsorum quoque
testimonio sanctorum. Unde et illud est beati Augustini, VIII de Civitate
Dei libro, genera quidem philosophorum distinguentis: "Italicum genus
actorem habuit Phitagoram Samium, a quo et fertur ipsum philosophie nomen
exortum; nam cum antea sapientes appellarentur qui modo quodam laudabilis
vite aliis prestare videbantur, iste interrogatus quid profiteretur, philosophum
se esse respondit, id est studiosum vel amatorem sapientie, quoniam sapientem
profiteri arrogantissimum videbatur." Hoc itaque loco cum dicitur: "qui
modo quodam laudabilis vite aliis prestare videbantur, etc.", aperte monstratur
sapientes gentium, id est philosophos, ex laude vite potius quam scientie
/f.7va/ sic esse nominatos. Quam sobrie autem atque continenter ipsi vixerint,
non est nostrum modo ex exemplis colligere, ne Minervam ipsam videar docere.
Si autem sic laici gentilesque vixerint nulla scilicet professione religionis
astricti, quid te clericum atque canonicum facere oportet, ne divinis officiis
turpes preferas voluptates, ne te precipitem hec Caribdis absorbeat, ne
obcenitatibus istis te impudenter atque irrevocabiliter immergas? Qui si
clerici prerogativam non curas, philosophi saltem defende dignitatem. Si
reverentia Dei contempnitur, amor saltem honestatis impudentiam temperet.
Memento Socratem uxoratum fuisse, et quam fedo casu hanc philosophie labem
ipse primo luerit, ut deinceps ceteri exemplo eius cautiores efficerentur.
Quod nec ipse preterit Jheronimus, ita in primo Contra Jovinianum
de ipso scribens Socrate: "Quodam autem tempore, cum infinita convitia
ex superiori loco ingerenti Xanthippe restitisset, aqua profusus immunda,
nichil respondit amplius quam, capite deterso: Sciebam, inquit, futurum
ut ista tonitrua ymber sequeretur." Addebat denique ipsa et quam periculosum
mihi esset eam reducere, et quam sibi carius /f.7vb/ existeret mihique
honestius amicam dici quam uxorem ut me ei sola gratia conservaret, non
vis aliqua vinculi nuptialis constringeret. Tantoque nos ipsos ad tempus
separatos gratiora de conventu nostro percepere gaudia, quanto rariora.
Hec et similia persuadens seu dissuadens, cum meam deflectere non posset
stultitiam nec me sustineret offendere, suspirans vehementer et lacrimans
perorationem suam tali fine terminavit: "Unum, inquid, ad ultimum restat
ut in perditione duorum, minor non succedat dolor quam precessit amor."
Nec in hoc ei, sicut universus agnovit mundus, prophecie defuit spiritus.
Nato itaque
parvulo nostro, sorori mee commendato, Parisius occulte revertimur; et,
post paucos dies, nocte secretis orationum vigiliis in quadam ecclesia
celebratis, ibidem, summo mane, avunculo eius atque quibusdam nostris vel
ipsius amicis assistentibus, nuptiali benedictione confederamur; moxque
occulte divisim abscessimus, nec nos ulterius nisi raro latenterque vidimus,
dissimulantes plurimum quod egeramus. Avunculus autem ipsius atque domestici
eius, ignominie sue solatium querentes, initum matrimonium divulgare et
fidem mihi super hoc datam violare ceperunt; illa autem e contra /f.7rc/
anathematizare et iurare quia falsissimum esset. Unde vehementer ille commotus
crebris eam contumeliis afficiebat.
Quod cum
ego cognovissem, transmisi eam ad abbatiam quandam sanctimonialium prope
Parisius, que Argenteolum appellatur, ubi ipsa olim puellula educata fuerat
atque erudita, vestesque ei religionis que conversationi monastice convenirent,
excepto velo, aptari feci et his eam indui. Quo audito, avunculus et consanguinei
seu affines eius opinati sunt me nunc sibi plurimum illusisse, et ab ea
moniali facta me sic facile velle expedire. Unde vehementer indignati et
adversum me coniurati, nocte quadam quiescentem me atque dormientem in
secreta hospicii mei camera, quodam mihi serviente per pecuniam corrupto,
crudelissima et pudentissima ultione punierunt, et quam summa ammiratione
mundus excepit, eis videlicet corporis mei partibus amputatis quibus id
quod plangebant commiseram. Quibus mox in fugam conversis, duo qui comprehendi
potuerunt oculis et genitalibus privati sunt, quorum alter ille fuit supradictus
serviens qui, cum in obsequio meo mecum maneret, cupiditate ad proditionem
ductus est.
DE PLAGA ILLA
CORPORIS
Mane autem
facto, tota ad me civitas congregata, quanta stuperet ammiratione, quanta
se affligeret lamentatione, quanto me clamore vexarent, quanto planctu
/f.7rd/ perturbarent, difficile, immo impossibile est exprimi. Maxime vero
clerici ac precipue scolares nostri intolerabilibus me lamentis et eiulatibus
cruciabant, ut multo amplius ex eorum compassione quam ex vulneris lederer
passione, et plus erubescentiam quam plagam sentirem, et pudore magis quam
dolore affligerer. Occurrebat animo quanta modo gloria pollebam, quam facili
et turpi casu hec humiliata, immo penitus esset extincta, quam iusto Dei
iudicio in illa corporis mei portione plecterer in qua deliqueram; quam
iusta proditione is quem antea prodideram vicem mihi retulisset; quanta
laude mei emuli tam manifestam equitatem efferrent; quantam perpetui doloris
contritionem plaga hec parentibus meis et amicis esset collatura; quanta
dilatatione hec singularis infamia universum mundum esset occupatura. Qua
mihi ulterius via pateret! qua fronte in publicum prodirem, omnium digitis
demonstrandus, omnium linguis corrodendus, omnibus monstruosum spectaculum
futurus. Nec me etiam parum confundebat, quod secundum occidentem legis
litteram tanta sit apud Deum eunuchorum abhominatio, ut homines amputatis
vel attritis testiculis eunuchizati intrare ecclesiam /f.8va/ tanquam olentes
et immundi prohibeantur, et in sacrificio quoque talia penitus animalia
respuantur. Lib. Numeri, cap. LXXIIII: "Omne animal, quod est contritis,
vel tonsis, vel sectis ablatisque testiculis, non offeretis Domino;" Deuteronomii,
cap. XXI: "Non intrabit eunuchus, atritis vel amputatis testiculis, et
absciso veretro ecclesiam Dei."
In tam misera
me contritione positum, confusio fateor, pudoris potius quam devotio conversionis
ad monastichorum latibula claustrorum compulit. Illa tamen, prius ad imperium
nostrum sponte velata, et monasterium ingressa. Ambo itaque simul sacrum
habitum suscepimus, ego quidem in abbatia sancti Dyonisii, illa in monasterio
Argenteoli supradicto. Que quidem, memini, cum eius adolescentiam a iugo
monastice regule tanquam intolerabili pena plurimi frustra deterrerent
ei compacientes, in illam Cornelie querimoniam inter lacrimas et singultus
prout poterat prorumpens ait: "O maxime coniux! O thalamis indigne meis,
hoc iuris habebat In tantum fortuna capud? Cur impia nupsi, Si miserum
factura fui? Nunc accipe penas Sed quas sponte luam." Atque in his verbis
ad altare mox properat, et confestim ab episcopo benedictum velum ab altari
tulit, et se monastice professioni coram omnibus alligavit.
Vix autem
de vulnere adhuc convalue /f.8vb/ ram, cum ad me eonfluentes clerici tam
ab abbate nostro quam a me ipso continuis supplicationibus efflagitabant,
quatinus quod hucusque pecunie vel laudis cupiditate egeram, nunc amore
Dei operam studio darem, attendens quod mihi fuerat a Domino talentum commissum,
ab ipso esse cum usuris exigendum, et qui divitibus maxime hucusque intenderam,
pauperibus erudiendis amodo studerem; et ob hoc maxime dominica manu me
nunc tactum esse cognoscerem, quo liberius a carnalibus illecebris et tumultuosa
vita seculi abstractus studio litterarum vaccarem, nec tam mundi quam Dei
vere philosophus fierem. Erat autem abbatia illa nostra ad quam me contuleram
secularis admodum vite atque turpissime, cuius abbas ipse quo ceteris prelatione
maior tanto vita deterior atque infamia notior erat. Quorum quidem intolerabiles
spurcitias ego frequenter atque vehementer modo privatim modo publice redarguens,
omnibus me supra modum onerosum atque odiosum effeci. Qui ad cotidianam
discipulorum nostrorum instantiam maxime gavisi occasionem nacti sunt,
qua me a se removerent.
Diu itaque
illis instantibus atque importune pulsantibus, abbate quoque nostro et
fratribus intervenientibus, ad cellam quandam recessi, scolis more solito
vaccaturus. /f.8rc/ Ad quas quidem tanta scolarium multitudo confluxit,
ut nec locus ospitiis nec terra sufficeret alimentis. Ubi, quod professioni
mee convenientius erat, sacre plurimum lectioni studium intendens, secularium
artium disciplinam quibus amplius assuetus fueram et quas a me plurimum
requirebant non penitus abieci, sed de his quasi hamum quendam fabricavi,
quo illos philosophico sapore inescatos ad vere philosophie lectionem attraherem,
sicut et summum Christianorum philosophorum Origenem consuevisse Hystoria
meminit ecclesiastica. Cum autem in divina scriptura non minorem
mihi gratiam quam in seculari Dominus contulisse videretur, ceperunt admodum
ex utraque lectione scole nostre multiplicari et cetere omnes vehementer
attenuari. Unde maxime magistrorum invidiam atque odium adversum me concitavi,
qui in omnibus que poterant mihi derogantes, duo precipue absenti mihi
semper obiciebant: quod scilicet proposito monachi valde sit contrarium
secularium librorum studio detineri, et quod sine magistro ad magisterium
divine lectionis accedere presumpsissem; ut sic videlicet omne mihi doctrine
scolaris exercitium interdiceretur; ad quod incessanter /f.8rd/ episcopos,
archiepiscopos, abbates, et quascunque poterant religiosi nominis personas
incitabant.
DE LIBRO THEOLOGIE
SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS
Accidit autem
mihi ut ad ipsum fidei nostre fundamentum humane rationis similitudinibus
disserendum primo me applicarem, et quendam theologie tractatum De Unitate
et Trinitate divina scolaribus nostris componerem, qui humanas et philosophicas
rationes requirebant, et plus que intelligi quam que dici possent efflagitabant:
dicentes quidem verborum superfluam esse prolationem quam intelligentia
non sequeretur, nec credi posse aliquid nisi primitus intellectum, et ridiculosum
esse aliquem aliis predicare quod nec ipse nec illi quos doceret intellectu
capere possent, Domino ipso arguente quod ceci essent duces cecorum.
Quem quidem
tractatum cum vidissent et legissent plurimi, cepit in commune omnibus
plurimum placere, quod in eo pariter omnibus satisfieri super hoc questionibus
videbatur. Et quoniam questiones iste pre omnibus difficiles videbantur,
quanto earum maior extiterat gravitas, tanto solutionis earum censebatur
maior subtilitas. Unde emuli mei vehementer accensi concilium contra me
congregaverunt, maxime duo illi antiqui insidiatores, Albericus scilicet
et Lotulfus, qui iam de /f.9va/ functis magistris eorum et nostris, Guillhelmo
scilicet atque Anselmo, post eos quasi regnare se solos appetebant, atque
etiam ipsis tanquam heredes succedere.
Cum autem
utrique Remis scolas regerent, crebris suggestionibus archiepiscopum suum
Radulfum adversum me commoverunt, ut ascito Conano Prenestino episcopo,
qui tunc legatione fungebatur in Gallia, conventiculum quoddam sub nomine
concilii in Suesionensi civitate celebrarent, meque invitarent quatenus
illud opusculum quod de Trinitate composueram mecum afferrem; et factum
est ita. Antequam autem illuc pervenirem, duo illi predicti emuli nostri
ita me in clero et populo diffamaverunt, ut pene me populus paucosque qui
advenerant ex discipulis nostris prima die nostri adventus; lapidarent,
dicentes me tres deos predicare et scripsisse, sicut ipsis persuasum fuerat.
Accessi autem, mox ut ad civitatem veni, ad legatum, eique libellum nostrum
inspiciendum et diiudicandum tradidi; et me, si aliquid scripsissem aut
dixissem quod a catholica fide dissentiret, paratum esse ad correctionem
vel satisfactionem obtuli. Ille autem statim mihi precepit libellum ipsum
archiepiscopo illisque emulis meis defferre, quatinus ipsi inde iudicarent
qui me super hoc accusabant: /f.9vb/ ut illud in me etiam compleretur:
"Et inimici nostri sunt iudices".
Sepius autem
illi inspicientes atque revolventes libellum, nec quid in audientia proferre
adversum me auderent invenientes, distulerunt usque in finem concilii libri
ad quam anhelabant dampnationem. Ego autem singulis diebus, antequam sederet
concilium, in publico omnibus secundum quam scripseram fidem catholicam
disserebam, et cum magna ammiratione omnes qui audiebant tam verborum apertionem
quam sensum nostrum commendabant. Quod cum populus et clerus inspiceret,
ceperunt ad invicem dicere: "Ecce nunc palam loquitur, et nemo in eum aliquid
dicit; et concilium ad finem festinat, maxime in eum, ut audivimus, congregatum.
Numquid iudices cognoverunt quia ipsi potius quam ille errant?" Ex quo
emuli nostri cotidie magis ac magis inflamabantur.
Quadam autem
die, Albericus ad me animo intemptantis cum quibusdam discipulis suis accedens,
post quedam blanda colloquia, dixit se mirari quoddam quod in libro illo
notaverat; quod scilicet, cum Deus Deum genuerit, nec nisi unus Deus sit,
negarem tamen Deum se ipsum genuisse. Cui statim respondi: "Super hoc,
si vultis, rationem proferam." - "Non cu /f.9rc/ ramus, inquit ille, rationem
humanam aut sensum vestrum in talibus, sed auctoritatis verba solummodo."
Cui ego: "Vertite, inquam, folium libri, et invenietis auctoritatem;" et
erat presto liber quem secum ipse detulerat. Revolvi ad locum quem noveram,
quem ipse minime compererat aut qui non nisi nocitura mihi querebat; et
voluntas Dei fuit, ut cito occurreret mihi quod volebam. Erat autem sentencia
intitulata Augustinus De Trinitate libro I: "Qui putat eius potentie
Deum ut se ipsum ipse genuerit, eo plus errat, quod non solum Deus ita
non est sed nec spiritualis creatura, nec corporalis. Nulla enim omnino
res est que se ipsam gignat." Quod cum discipuli eius qui aderant audissent,
obstupefacti erubescebant. Ipse autem, ut se quoquomodo protegeret: "Bene,
inquit, est intelligendum." Ego autem subieci hoc non esse novellam sed
ad presens nichil attinere, cum ipse verba tantum, non sensum, requisisset;
si autem sensum et rationem attendere vellet, paratum me dixi ei ostendere
secundum eius sententiam quod in eam lapsus esset heresim secundum quam
is qui pater est sui ipsius filius sit. Quo ille audito, statim quasi furibundus
effectus ad minas conversus est, asserens nec rationes meas nec auctoritates
mihi in hac causa suffragaturas esse. Atque ita recessit.
Extrema
vero die concilii, priusquam /f.9rd/ residerent diu legatus ille atque
archiepiscopus cum emulis meis et quibusdam personis deliberare ceperunt
quid de me ipso et libro nostro statueretur, pro quo maxime convocati fuerant.
Et quoniam ex verbis meis aut scripto quod erat in presenti non habebant
quid in me pretenderent, omnibus aliquantulum conticentibus aut iam mihi
minus aperte detrahentibus, Gaudrifus, Carnotensis episcopus, qui ceteris
episcopis et religionis nomine et sedis dignitate precellebat, ita exorsus
est: "Nostis, Domini omnes qui adestis, hominis huius doctrinam, qualiscunque
sit, eiusque ingenium in quibuscunque studuerit multos assentatores et
sequaces habuisse, et magistrorum tam suorum quam nostrorum famam maxime
compressisse, et quasi eius vineam a mari usque ad mare palmites suos extendisse.
Si hunc preiuditio, quod non arbitror, gravaveritis, etiamsi recte, multos
vos offensuros sciatis et non deesse plurimos qui eum defendere velint,
presertim cum in presenti scripto nulla videamus que aliquid obtineant
aperte calumpnie; et quia iuxta illud Jheronimi: "Semper in propatulo fortitudo
emulos habet, "Feriuntque summos Fulgura montes," videte ne plus ei nominis
conferatis violenter agendo, et plus nobis criminis ex invidia quam ei
ex iusticia conquiramus. "Falsus enim rumor, ut predictus doctor meminit,
cito opprimitur et vita /f.10va/ posterior iudicat de priore." Si autem
canonice agere in eum disponitis, dogma eius vel scriptum in medium proferatur,
et interrogato libere respondere liceat, ut convictus vel confessus penitus
obmutescat, iuxta illam saltem beati Nichodemi sententiam qua Dominum ipsum
liberare cupiens aiebat: "Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit
ab ipso prius, et cognoverit quid faciat?" Quo audito, statim emuli mei
obstrepentes exclamaverunt: "O sapientis consilium, ut contra eius verbositatem
contendamus cuius argumentis vel sophismatibus universus obsistere mundus
non posset!" Sed, certe, multo difficilius erat cum ipso contendere Christo,
ad quem tamen audiendum Nichodemus iuxta legis sanctionem invitabat.
Cum autem
episcopus ad id quod proposuerat eorum animos inducere non posset, alia
via eorum invidiam refrenare attemptat, dicens ad discussionem tante rei
paucos qui aderant non posse sufficere, maiorisque examinis causam hanc
indigere. In hocque ulterius tantum suum esse consilium, ut ad abbatiam
meam, hoc est monasterium sancti Dyonisii, abbas meus, qui aderat, me reduceret;
ibique pluribus ac doctioribus personis convocatis, diligentiori examine
quid super hoc faciendum esset statueretur. Assensit legatus huic no /f.10vb/
vissimo consilio, et ceteri omnes. Inde mox legatus assurrexit, ut missam
celebraret antequam concilium intraret, et mihi per episcopum illum licentiam
constitutam mandavit, revertendi scilicet ad monasterium nostrum, ibi expectaturo
quod condictum fuerat.
Tune emuli
mei, nichil se egisse cogitantes si extra diocesim suam hoc negotium ageretur,
ubi videlicet vim minime exercere valerent, qui scilicet de iusticia minus
confidebant, archiepiscopo persuaserunt hoc sibi valde ignominiosum esse
si ad aliam audientiam causa hec transferretur, et periculosum fieri si
sic evaderem. Et statim ad legatum concurrentes, eius immutaverunt sententiam,
et ad hoc invitum pertraxerunt, ut librum sine ulla inquisitione dampnaret
atque in conspectu omnium statim combureret, et me in alieno monasterio
perhenni clausura cohiberet. Dicebant enim ad dampnationem libelli satis
hoc esse debere quod nec romani pontificis nec Ecelesie auctoritate eum
commendatum legere publice presumpseram, atque ad transeribendum iam pluribus
eum ipse prestitissem; et hoc perutile futurum fidei christiane, si exemplo
mei multorum similis presumptio preveniretur.
Quia autem
legatus ille minus quam necesse esset litteratus fuerat, plurimum archiepiscopi
consilio nitebatur, /f.10rc/ sicut et archiepiscopus illorum. Quod cum
Carnotensis presensisset episcopus, statim machinamenta hec ad me retulit,
et me vehementer hortatus est ut hoc tanto levius tolerarem quanto violentius
agere eos omnibus patebat; atque hanc tam manifeste invidie violentiam
eis plurimum obfuturam, et mihi profuturam non dubitarem; nec de clausura
monasterii ullatenus perturbarer, sciens profecto legatum ipsum, qui coactus
hoc faciebat, post paucos dies cum hinc recesserit me penitus liberaturum.
Et sic me, ut potuit, flentem flens et ipse consolatus est.
DE COMBUSTIONE
IPSIUS LIBRI
Vocatus itaque
statim ad concilium adfui, et sine ullo discussionis examine meipsum compulerunt
propria manu librum memoratum meum in ignem proicere; et sic combustus
est. Ut tamen non nichil dicere viderentur, quidam de adversariis meis
id submurmuravit quod in libro scriptum deprenderat solum patrem Deum omnipotentem
esse. Quod cum legatus subintellexisset, valde admirans ei respondit hoc
nec de puerulo aliquo credi debere quod adeo erraret, cum communis, inquid,
fides et teneat et profiteatur tres omnipotentes esse. Quo audito Terricus
quidam, scolaris magister, irridendo /f.10rd/ subintulit illud Athanasii
"Et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens". Quem cum episcopus
suus increpare cepisset et reprimere quasi reum, qui in maiestatem loqueretur,
audacter ille restitit, et quasi Danielis verba commemorans, ait: "Sic
fatui, filii Israel non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes,
condempnastis filium Israel. Revertimini ad iudicium, et de ipso iudice
iudicate, qui talem iudicem quasi ad instructionem fidei et correctionem
erroris instituistis; qui cum iudicare deberet, ore se proprio condemnavit,
divina hodie misericordia innocentem patenter, sicut olim Susannam a falsis
accusatoribus, liberante."
Tunc archiepiscopus
assurgens, verbis prout oportebat commutatis, sententiam legati confirmavit,
dicens: "Revera, domine, inquit, omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens
Spiritus sanctus; et qui ab hoc dissentit, aperte devius est, nec est audiendus.
Et modo, si placet, bonum est ut frater ille fidem suam coram omnibus exponat,
ut ipsa, prout oportet, vel approbetur vel improbetur atque corrigatur."
Cum autem ego ad profitendam et exponendam fidem meam assurgerem, ut quod
sentiebam verbis propriis exprimerem, adversarii dixerunt non aliud mihi
necessarium esse nisi ut symbolum Athanasii recitarem, quod quisvis puer
eque facere posset. Ac ne ex ig /f.11va/ norantia pretenderem excusationem,
quasi qui verba illa in usu non haberem, scripturam ad legendum afferri
fecerunt. Legi inter suspiria, singultus et lacrimas, prout potui. Inde,
quasi reus et convictus abbati sancti Medardi, qui aderat, traditus, ad
claustrum eius tanquam ad carcerem trahor; statimque concilium solvitur.
Abbas autem
et monachi illius monasterii me sibi remansurum ulterius arbitrantes, summa
exultatione susceperunt, et cum omni diligentia tractantes, consolari frustra
nitebantur. Deus, qui iudicas equitatem, quanto tunc animi felle, quanta
mentis amaritudine te ipsum insanus arguebam, te furibundus accusabam,
sepius repetens illam beati Anthonii conquestionem: "Jhesu bone, ubi eras?"
Quanto autem dolore estuarem, quanta erubescentia confunderer, quanta desperatione
perturbarer, sentire tunc potui, proferre non possum. Conferebam cum his
que in corpore passus olim fueram quanta nunc sustinerem; et omnium hominum
me estimabam miserrimum. Parvam illam ducebam proditionem in comparatione
huius iniurie, et longe amplius fame quam corporis detrimentum plangebam,
cum ad illam ex aliqua culpa devenerim, ad hanc me tam patentem violentiam
sincera intentio amorque fidei nostre induxissent, que me ad scribendum
com /f.11vb/ pulerant.
Cum autem
hoc tam crudeliter et inconsiderate factum omnes ad quos fama delatum est
vehementer arguerent, singuli qui interfuerant a se culpam repellentes
in alios transfundebant, adeo ut ipsi quoque emuli nostri id consilio suo
factum esse denegarent, et legatus coram omnibus invidiam Francorum super
hoc maxime detestaretur. Qui statim penitentia ductus, post aliquos dies,
cum ad tempus coactus satisfecisset illorum invidie, me de alieno eductum
monasterio ad proprium remisit, ubi fere quotquot erant olim iam, ut supra
memini, infestos habebam, cum eorum vite turpitudo et impudens conversatio
me suspectum penitus haberet, quem arguentem graviter sustineret.
Paucis autem
elapsis mensibus, occasionem eis fortuna obtulit qua me perdere molirentur.
Fortuitu namque mihi quadam die legenti occurrit quedam Bede sententia
qua in expositione Actuum Apostolorum asserit Dyonisium Ariopagitam
Corinthiorum potiusquam Atheniensium fuisse episcopum. Quod valde eis contrarium
videbatur, qui suum Dyonisium esse illum Ariopagitam iactitant, quem ipsum
Atheniensem episcopum gesta eius fuisse profitentur. Quod cum reperissem,
quibusdam circonstantium fratrum quasi iocando monstravi testimonium scilicet
illud /f.11rc/ Bede quod nobis obiciebatur. Illi vero, valde indignati,
dixerunt Bedam mendacissimum scriptorem, et se Huldoinum abbatem suum veriorem
habere testem, qui pro hoc investigando Greciam diu perlustravit et rei
veritate agnita, in gestis illius que conscripsit, hanc penitus dubitationem
removit. Unde cum unus eorum me importuna interrogatione pulsaret quid
mihi super hac controversia, Bede videlicet atque Huldoini, videretur,
respondi Bede auctoritatem, cuius scripta universe Latinorum frequentant
Ecclesie, gratiorem mihi videri.
DE PERSECUTIONE
ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM
Ex quo illi
vehementer accensi clamare ceperunt nunc me patenter ostendisse quod semper
monasterium illud nostrum infestaverim, et quod nunc maxime toti regno
derogaverim, ei videlicet honorem illum auferens quo singulariter gloriaretur,
cum eorum patronum Ariopagitam fuisse denegarem. Ego autem respondi nec
me hoc denegasse nec multum curandum esse utrum ipse Ariopagita an aliunde
fuerit, dummodo tantam apud Deum adeptus sit coronam. Illi vero ad abbatem
statim concurrentes quod mihi imposuerant nuntiaverunt; qui libenter hoc
audivit, gaudens se occasionem aliquam adipisci qua me opprimeret, utpote
qui quanto ceteris turpius vivebat, magis me verebatur. Tunc consilio suo
congregato et fratribus congregatis, graviter mihi /f.11rd/ comminatus
est, et se ad regem cum festinatione missurum dixit, ut de me vindictam
sumeret, tanquam regni sui gloriam et coronam ei auferente. Et me interim
bene observari precepit donec me regi traderet; ego autem ad regularem
disciplinam, si quid deliquissem, frustra me offerebam.
Tunc ego
nequitiam corum vehementer exhorrens, utpote qui iam diu tam adversam habuissem
fortunam, penitus desperatus, quasi adversum me universus coniurasset mundus,
quorumdam consensu fratrum mei miserantium et quorumdam discipulorum nostrorum
suffragio, nocte latenter aufugi atque ad terram comitis Theobaldi proximam,
ubi antea in cella moratus fueram, abscessi. Ipse quippe et mihi aliquantulum
notus erat, et oppressionibus meis quas audierat admodum compaciebatur.
Ibi autem in castro Pruvigni morari cepi, in cella videlicet quadam Trecensium
monachorum, quorum prior antea mihi familiaris extiterat et valde dilexerat;
qui valde in adventu meo gavisus, cum omni diligentia me procurabat.
Accidit
autem quadam die ut ad ipsum castrum abbas noster ad predictum comitem
pro quibusdam suis negotiis veniret; quo cognito, accessi ad comitem cum
priore illo, rogans eum quatinus pro me ipse intercederet ad abbatem nostrum,
ut me absolveret et licentiam /f.12va/ daret vivendi monastice ubicunque
mihi competens locus occurreret. Ipse autem et qui cum eo erant in consilio
rem posuerunt, responsuri comiti super hoc in ipsa die antequam recederent.
Inito autem consilio, visum est eis me ad aliam abbatiam velle transire,
et hoc sue dedecus inmensum fore. Maxime namque glorie sibi imputabant
quod ad eos in conversione mea divertissem, quasi ceteris omnibus abbatiis
contemptis, et nunc maximum sibi imminere dicebant opprobrium si, eis abiectis,
ad alios transmearem. Unde nullatenus vel me vel comitem super hoc audierunt,
immo mihi statim comminati sunt quod, nisi festinus redirem, me excommunicarent,
et priori illi ad quem refugeram modis omnibus interdixerunt ne me deinceps
retineret, nisi excommunicationis particeps esse sustineret. Quo audito,
tam prior ipse quam ego valde anxiati fuimus.
Abbas autem
in hac obstinatione recedens, post paucos dies defunctus est. Cui cum alius
successisset, conveni eum cum episcopo Meldensi, ut mihi hoc quod a predecessore
eius petieram indulgeret. Cui rei cum nec ille primo acquiesceret, postea
intervenientibus amicis quibusdam nostris regem et consilium eius super
hoc compellavi; et sic quod volebam impetravi. Stephanus quippe regis tunc
dapifer, vocato in partem abbate et familiaribus eius, quesivit ab eis
cur me invitum retinere vellent, ex quo /f.12vb/ incurrere facile scandalum
possent et nullam utilitatem habere, cum nullatenus vita mea et ipsorum
convenire possent. Sciebam autem in hoc regii consilii sententiam esse
ut quo minus regularis abbatia illa esset, magis regi esset subiecta atque
utilis, quantum videlicet ad lucra temporalia; unde me facile regis et
suorum assensum assequi credideram; sicque actum est. Sed ne gloriationem
suam quam de me habebat monasterium nostrum amitteret, concesserunt mihi
ad quam vellem solitudinem transire, dummodo nulli me abbatie subiugarem,
hocque in presentia regis et suorum utrimque assensum est et confirmatum.
Ego itaque
ad solitudinem quandam in Trecensi pago mihi antea cognitam me contuli
ibique, a quibusdam terra mihi donata, assensu episcopi terre oratorium
quoddam in nomine sancte Trinitatis ex callis et culmo primum construxi;
ubi cum quodam clerico nostro latitans, illud vere Domino poteram decantare:
"Ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine." Quod cum cognovissent scolares,
ceperunt undique concurrere, et relictis civitatibus et castellis solitudinem
inhabitare, et pro amplis domibus parva tabernacula sibi construere, et
pro delicatis cibis herbis aggrestibus et pane cibario victitare, et pro
mollibus stratis culmum sibi et stramen comparare, et pro mensis glebas
erigere, ut vere eos /f.12rc/ priores philosophos imitari crederes, de
quibus et Jheronimus in secundo Contra Jovinianum his commemorat
verbis: "Per quinque sensus, quasi per quasdam fenestras, vitiorum ad animam
introitus est. Non potest metropolis et arx mentis capi, nisi per portas
irruerit hostilis exercitus... Si circensibus quispiam delectatur, si athletarum
certamine, si mobilitate histrionum, si formis mulierum, si splendore gemmarum,
vestium et ceteris huiusmodi per oculorum fenestras anime capta libertas
est, et impletur illud propheticum: Mors intravit per fenestras nostras...
Igitur cum per has portas quasi quidam perturbationum cunei ad arcem nostre
mentis intraverint, ubi erit libertas? ubi fortitudo eius? ubi de Deo cogitatio?
Maxime cum tactus depinguat sibi etiam preteritas voluptates, et recordatione
vitiorum cogat animam compati et quodam modo exercere quod non agit. His
igitur rationibus invitati, multi philosophorum reliquerunt frequentias
urbium et ortulos suburbanos, ubi ager irriguus et arborum come et susurrus
avium, fontis speculum, rivus murmurans, et multe oculorum auriumque illecebre,
ne per luxum et habundantiam copiarum anime fortitudo mollesceret et eius
pudicitia stupraretur. Inutile quippe est crebro videre per que aliquando
captus sis, /f.12rd/ et eorum te experimento committere quibus difficulter
careas. Nam et Pytagorei huiuscemodi frequentiam declinantes, in solitudine
et desertis locis habitare consueverant... Sed et ipse Plato, cum dives
esset et thorum eius Diogenes lutatis pedibus conculcaret, ut posset vacare
philosophie elegit Academiam villam, ab urbe procul, non solum desertam,
sed et pestilentem: ut cura et assiduitate morborum libidinis impetus frangerentur,
discipulique sui nullam aliam sentirent voluptatem nisi earum rerum quas
discerent." Talem et filii prophetarum, Helyseo adherentes, vitam referuntur
duxisse, de quibus ipse quoque Jheronimus, quasi de monachis illius temporis,
ad
Rusticum monachum, inter cetera ita scribit: "Filii prophetarum, quos
monachos in veteri legimus Testamento, edifficabant sibi casulas prope
fluenta Jordanis, et turbis et urbibus derelictis, polenta et herbis aggrestibus
victitabant." Tales discipuli nostri ibi super Arduzonem fluvium casulas
suas edificantes, heremite magis quam scolares videbantur.
Quanto autem
illuc maior scolarium erat confluentia et quanto duriorem in doctrina nostra
vitam sustinebant, tanto amplius mihi emuli estimabant gloriosum et sibi
ignominiosum. Qui cum cuncta que poterant /f.13va/ in me egissent, omnia
cooperari mihi in bonum dolebant; atque ita iuxta illud Jheronimi, "Me
procul ab urbibus, foro, litibus, turbis remotum, sic quoque ut Quintilianus
ait: latentem invenit invidia". Quia apud semetipsos tacite conquerentes
et ingemiscentes, dicebant: "Ecce mundus totus post eum abiit", nichil
persequendo profecimus, sed magis eum gloriosum effecimus. Extinguere nomen
eius studuimus, sed magis accendimus. Ecce in civitatibus omnia necessaria
scolares ad manum habent, et civiles delicias contempnentes, ad solitudinis
inopiam confluunt et sponte miseri fiunt." Tunc autem precipue ad scolarum
regimen intolerabilis me compulit paupertas, cum "fodere non valerem et
mendicare erubescerem". Ad artem itaque quam noveram recurrens, pro labore
manuum ad officium lingue compulsus sum. Scolares autem ultro mihi quelibet
necessaria preparabant, tam in victu scilicet quam in vestitu vel cultura
agrorum seu in expensis edificiorum, ut nulla me scilicet a studio cura
domestica retardaret. Cum autem oratorium nostrum modicam eorum portionem
capere non posset, necessario ipsum dilataverunt, et de lapidibus et lignis
construentes melioraverunt.
Quod cum
in honore sancte Trinitatis esset fundatum ac postea dedicatum, quia tamen
ibi profugus /f.13vb/ ac iam desperatus divine gratia consolationis aliquantulum
respirassem, in memoria huius beneficii ipsum Paraclitum nominavi. Quod
multi audientes non sine magna admiratione susceperunt, et nonnulli hoc
vehementer calumpniati sunt, dicentes non licere Spiritui sancto specialiter
magis quam Deo patri ecclesiam aliquam assignari; sed vel soli Filio, vel
toti simul Trinitati, secundum consuetudinem antiquam.
Ad quam
nimirum calumpniam hic eos error plurimum induxit, quod inter Paraclitum
et Spiritum Paraclitum nichil referre crederent, cum ipsa quoque Trinitas
et quelibet in Trinitate persona, sicut Deus vel adiutor dicitur, ita et
Paraclitus, id est consolator, recte noncupetur, iuxta illud Apostoli:
"Benedictus Deus et pater domini nostri Jhesu Christi, pater misericordiarum,
et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra,"
et secundum quod Veritas ait: "Et alium Paraclitum dabit vobis." Quid etiam
impedit, cum omnis Ecclesia in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti
pariter consecretur, nec sit eorum in aliquo possessio diversa, quod domus
Domini non ita Patri vel Spiritui sancto ascribatur, sicut Filio? Quis
titulum eius cuius est ipsa domus de fronte vestibuli radere presumat?
Aut cum se Filius in sacrifitium Patri obtulerit, et secundum hoc in celebrationibus
missarum specialiter /f.13rc/ ad Patrem orationes dirigantur et hostie
fiat immolatio, cur eius precipue altare esse non videatur cui maxime supplicatio
et sacrifitium agitur? Numquid rectius eius qui immolatur quam illius cui
immolatur altare dicendum est? An melius Dominice crucis aut sepulchri
vel beati Michaelis seu Johannis aut Petri vel alicuius sancti, qui nec
ibi immolantur nec eis immolatur aut obsecrationes eis fiunt, altare quis
esse profitebitur? Nimirum nec inter idolatras altaria vel templa aliquorum
dicebantur, nisi quibus ipsi sacrificium atque obsequium impendere intendebant.
Sed fortasse
dicat aliquis, ideo Patri non esse vel ecclesias vel altaria dedicanda,
quod eius aliquod factum non existit quod specialem ei sollempnitatem tribuat.
Sed hec profecto ratio ipsi hoc Trinitati aufert, et Spiritui sancto non
aufert, cum ipse quoque Spiritus ex adventu suo propriam habeat Pentecostes
sollempnitatem, sicut Filius ex suo natalis sui festivitatem; sicut enim
Filius missus in mundum, ita et Spiritus sanctus in discipulos propriam
sibi vendicat sollempnitatem.
Cui etiam
probabilius quam alicui aliarum personarum templum ascribendum videtur,
si diligentius apostolicam attendamus auctoritatem atque ipsius Spiritus
operationem. Nulli enim trium personarum speciale templum specialiter ascribit
Apostolus, nisi Spiritui sancto; non enim /f.13rd/ ita templum Patris,
vel templum Filii dicit, sicut templum Spiritus sancti, in prima ad
Corinthios, ita scribens: "Qui adheret Domino, unus Spiritus est."
Item: "An nescitis quia corpora vestra templum sunt Spiritus sancti, qui
in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri ?" Quis etiam divinorum
sacramenta beneficiorum que in Ecclesia fiunt operationi divine gratie,
que Spiritus sanctus intelligitur, nesciat specialiter ascribi? Ex aqua
quippe et Spiritu sancto in baptismo renascimur et tunc primo quasi speciale
templum Deo constituimur. In confirmatione quoque septiformis Spiritus
gratia traditur, quibus ipsum Dei templum adornatur atque dedicatur. Quid
ergo mirum si ei persone cui specialiter spirituale templum Apostolus tribuit,
nos corporale assignemus? Aut cuius persone rectius ecclesia esse dicitur,
quam eius cuius operationi cuncta que in ecclesia ministrantur beneficia
specialiter assignantur? Non tamen hoc ita conicimus, ut cum Paraclitum
primo nostrum vocaverimus oratorium uni ipsum persone nos dicasse fateamur,
sed propter eam quam supra reddidimus causam, in memoria scilicet nostre
consolationis, quamquam si illo quoquo, quo creditur, modo id fecissemus,
non esset rationi adversum, licet consuetudini incognitum.
DE PERSECUTIONE
QUORUMDAM QUASI NOVORUM APOSTOLORUM IN EUM
Hoc autem loco
me corpore latitante, sed fama tunc maxime universum mundum /F.14va/ perambulante
et illius poetici figmenti quod Equo dicitur instar penitus retinente,
quod videlicet plurimum vocis habet sed nichil substantie, priores emuli,
cum per se iam minus valerent, quosdam adversum me novos apostolos, quibus
mundus plurimum credebat, excitaverunt; quorum alter regularium canonicorum
vitam, alter monachorum se resuscitasse gloriabatur. Hii predicando per
mundum discurrentes et me impudenter quantum poterant corrodentes, non
modice tam ecclesiasticis quibusdam quam secularibus potestatibus contemptibilem
ad tempus effecerunt, et de mea tam fide quam vita adeo sinistra disseminaverunt,
ut ipsos quoque amicorum nostrorum precipuos a me averterent, et si qui
adhuc pristini amoris erga me aliquid retinerent, hoc ipsi modis omnibus
metu illorum dissimularent.
Deus ipse
mihi testis est, quotiens aliquem ecclesiasticarum personarum conventum
adunari noveram, hoc in dampnationem meam agi credebam. Stupefactus ilico
quasi supervenientis ictum fulguris, expectabam ut quasi hereticus aut
prophanus in conciliis traherer aut sinagogis. Atque ut de pulice ad leonem,
de formica ad elefantem comparatio ducatur, non me mitiori animo persequebantur
emuli mei quam beatum olim Athana /f.14vb/ sium heretici. Sepe autem, Deus
scit, in tantam lapsus sum desperationem, ut Christianorum finibus excessis
ad gentes transire disponerem, atque ibi quiete sub quacunque tributi pactione
inter inimicos Christi christiane vivere. Quos tanto magis propitios me
habiturum credebam quanto me minus christianum ex imposito mihi crimine
suspicarentur, et ob hoc facilius ad sectam suam inclinari posse crederent.
DE ABBATIA
AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM,
QUAM TYRANNI IN EUM
Cum autem tantis
perturbationibus incessanter affligerer atque hoc extremum mihi superesset
consilium ut apud inimicos Christi ad Christum confugerem, occasionem quandam
adeptus qua insidias istas paululum declinare me credidi, incidi in Christianos
atque monachos gentibus longe seviores atque peiores. Erat quippe in Britannia
minore, in episcopatu Venecensi, abbatia quedam sancti Gildasii Ruiensis,
pastore defuncto desolata. Ad quam me concors fratrum electio cum assensu
principis terre vocavit, atque hoc ab abbate nostro et fratribus facile
impetravit; sicque me Francorum invidia ad Occidentem sicut Jheronimum
Romanorum expulit ad Orientem. Numquam enim huic rei, sciat Deus, acquievissem,
nisi ut quocunque modo has quas incessanter sustinebam opp /f.14rc/ ressiones,
ut dixi, declinarem. Terra quippe barbara et terre lingua mihi incognita
erat, et turpis atque indomabilis illorum monachorum vita omnibus fere
notissima, et gens terre illius inhumana atque incomposita. Sicut ergo
ille, qui imminente sibi gladio perterritus in precipitium se collidit
et ut puncto temporis mortem unam differat aliam incurrit, sic ego ab uno
periculo in aliud scienter me contuli; ibique ad horrisoni undas Occeani,
cum fugam mihi ulterius terre postremitas non preberet, sepe in orationibus
meis illud revolvebam: "A finibus terre ad te clamavi, dum anxiaretur cor
meum."
Quanta enim
anxietate illa etiam quam regendam susceperam indisciplinata fratrum congregatio
cor meum die ac nocte cruciaret, cum tam anime mee quam corporis pericula
pensarem, neminem iam latere arbitror. Certum quippe habebam quod si eos
ad regularem vitam quam professi fuerant compellere temptarem, me vivere
non posse; et si hoc in quantum possem non agerem, me dampnandum esse.
Ipsam etiam abbatiam tirannus quidam in terra illa potentissimus ita iam
diu sibi subiugaverat, ex inordinatione scilicet ipsius monasterii nactus
occasionem, ut omnia loca monasterio adiacentia in usus proprios redegisset,
ac gravioribus exactionibus monachos ipsos quam tributarios iudeos /f.14rd/
exagitaret. Urgebant me monachi pro necessitudinibus cotidianis, cum nichil
in commune haberent quod eis ministrarem, sed unusquisque de propriis olim
marsupiis se et concubinas suas cum filiis vel filiabus sustentaret. Gaudebant
me super hoc anxiari, et ipsi quoque furabantur et asportabant que poterant,
ut cum in administratione ista deficerem, compellerer aut a disciplina
cessare aut omnino recedere. Cum autem tota terre illius barbaries pariter
exlex et indisciplinata esset, nulli erant hominum ad quorum confugere
possem adiutorium, cum a moribus omnium pariter dissiderem. Foris me tyrannus
ille et satellites sui assidue opprimebant; intus mihi fratres incessanter
insidiabantur ut illud Apostoli in me specialiter dictum res ipsa indicaret:
"Foris pugne. Intus timores".
Considerabam
et plangebam quam inutilem et miseram vitam ducerem, et quam infructuose
tam mihi quam aliis viverem, et quantum antea clericis profecissem et quod
nunc, eis propter monachos dimissis, nec in ipsis nec in monachis aliquem
fructum haberem, et quam inefficax in omnibus inceptis atque conatibus
meis redderer; ut iam mihi de omnibus illud improperari rectissime deberet:
"Hic homo cepit edificare, et non potuit con /f.15va/ summare." Desperabam
penitus, cum recordarer que fugerem et considerarem que incurrerem; et
priores molestias quasi iam nullas reputans, crebro apud me ingemiscens
dicebam: "Merito hec patior, qui Paraclitum, id est consolatorem, deserens,
in desolationem certam me intrusi, et minas evitare cupiens, ad certa confugi
pericula." Illud autem plurimum me cruciabat, quod oratorio nostro dimisso,
de divini celebratione officii ita ut opporteret providere non poteram,
quoniam loci nimia paupertas vix unius hominis neccessitudini sufficeret.
Sed ipse quoque verus Paraclitus michi maxime super hoc desolato veram
attulit consolationem, et proprio prout debebat providit oratorio.
Accidit
namque ut abbas noster sancti scilicet Dyonisii predictam illam Argenteoli
abbatiam, in qua religionis habitum nostra illa iam in Christo soror potius
quam uxor Heloysa susceperat, tanquam ad ius monasterii sui antiquitus
pertinentem quocunque modo acquireret, et conventum inde sanctimonialium,
ubi illa comes nostra prioratum habebat, violenter expelleret. Que cum
diversis locis exules dispergerentur, oblatam mihi a Domino intellexi occasionem
qua nostro consulerem oratorio. Illuc itaque reversus, eam cum quibusdam
aliis de eadem congregatione ipsi adherentibus ad predictum oratorium invitavi;
eoque illis adductis, ipsum orato /f.15vb/ rium cum omnibus ei pertinentibus
concessi et donavi; ipsamque postmodum donationem nostram, assensu atque
interventu episcopi terre, papa Innocentius secundus ipsis et earum sequacibus
per privilegium in perpetuum coroboravit.
Quas ibi
quidem primo inopem sustinentes vitam et ad tempus plurimum desolatas,
divine misericordie respectus, cui devote serviebant, in brevi consolatus
est et se eis quoque verum exhibuit Paraclitum et circumadiacentes populos
misericordes eis atque propitios effecit. Et plus, sciat Deus, ut arbitror,
uno anno in terrenis commodis sunt multiplicate quam ego per centum si
ibi permansissem; quippe quo feminarum sexus est infirmior, tanto earum
inopia miserabilior facile humanos commovet affectus, et earum virtus tam
Deo quam ho minibus est gratior. Tantam autem gratiam in oculis omnium
illi sorori nostre, que ceteris preerat, Dominus annuit, ut eam episcopi
quasi filiam, abbates quasi sororem, laici quasi matrem diligerent; et
omnes pariter eius religionem, prudentiam, et in omnibus incomparabilem
patiencie mansuetudinem ammirabantur. Que quanto rarius se videri permittebat,
ut scilicet clauso cubiculo sacris meditationibus atque orationibus purius
vaccaret, tanto ardentius eius presentiam atque spiritalis colloquii monita
hii qui foris sunt efflagitabant.
DE INFAMATIONE
TURPITUDINIS
/f.15rc/ Cum
autem omnes earum vicini vehementer me culparent quod earum inopie minus
quam possem et deberem consulerem, et facile id nostra saltem predicatione
valerem, cepi sepius ad eas reverti, ut eis quoquomodo subvenirem. In quo
nec invidie mihi murmur defuit, et quod me facere sincera karitas compellebat,
solita derogantium pravitas impudentissime accusabat, dicens me adhuc quadam
carnalis concupiscentiae oblectatione teneri, qua pristine dilecte sustinere
absentiam vix aut numquam paterer. Qui frequenter illam beati Jheronimi
querimoniam mecum volvens qua ad Asellam de fictis amicis scribens,
ait: "Nichil mihi obicitur nisi sexus meus, et hoc nunquam obiceretur nisi
cum Jherosolimam Paula profisciscitur." Et iterum: "Antequam, inquit, domum
sancte Paule nossem, totius in me urbis studia consonabant, omnium pene
iuditio dignus summo sacerdotio decernebar; sed scio per bonam et malam
famam pervenire ad regna celorum." Cum hanc, inquam, in tantum virum detractionis
iniuriam ad mentem reducerem, non modicam hinc consolationem carpebam,
inquiens: "O si tantam suspitionis causam emuli mei in me reperirent, quanta
me detractione opprimerent! Nunc vero mihi divina misericordia /f.15rd/
ab hac suspitione liberato, quomodo, huius perpetrande turpitudinis facultate
ablata, suspitio remanet? Que est tam impudens hec criminatio novissima?"
Adeo namque res ista omnem huius turpitudinis suspitionem apud omnes removet,
ut quicunque mulieres observare diligentius student, eis eunuchos adhibeant,
sicut de Hester et ceteris regis Assueri puellis sacra narrat hystoria.
Legimus et potentem illum regine Candacis eunuchum universis eius gazis
preesse; ad quem convertendum et baptizandum Philippus apostolus ab angelo
directus est. Tales quippe semper apud verecundas et honestas feminas tanto
amplius dignitatis et familiaritatis adepti sunt quanto longius ab hac
absistebant suspitione. Ad quam quidem penitus removendam maximum illum
Christianorum philosophum Origenem, cum mulierum quoque sancte doctrine
intenderet, sibi ipsi manus intulisse Ecclesiastice historie lib.
VI continet.
Putabam
tamen in hoc mihi magis quam illi divinam misericordiam propitiam fuisse,
ut quod ille minus provide creditur egisse atque inde non modicum crimen
incurrisse, id aliena culpa in me ageret, ut ad simile opus me liberum
prepararet, ac tanto minore pena quanto breviore ac subita, ut oppressus
/f.16va/ sompno cum mihi manus inicerent nichil pene fere sentirem; sed
quod tunc forte minus pertuli ex vulnere, nunc ex detractione diutius plector,
et plus ex detrimento fame quam ex corporis crucior diminutione, sicut
enim scriptum est: "Melius est nomen bonum quam divitie multe." Et ut beatus
meminit Augustinus in sermone quodam de Vita et moribus clericorum:
"Qui, fidens conscientie sue, negligit famam suam, crudelis est." Idem
supra: "Providemus, inquit, bona, ut ait Apostolus, non solum coram Deo
sed etiam coram hominibus. Propter nos, consciencia nostra sufficit nobis;
propter vos, fama nostra non pollui, sed pollere debet in vobis... Due
res sunt conscientia et fama. Conscientia tibi, fama proximo tuo." Quid
autem horum invidia ipsi Christo vel eius membris, tam prophetis scilicet
quam apostolis seu aliis patribus sanctis obiceret, si in eorum temporibus
existeret, cum eos videlicet corpore integros tam familiari conversatione
feminis precipue viderent sociatos? Unde et beatus Augustinus in libro
de
Opere monachorum ipsas etiam mulieres domino Jhesu Christo atque apostolis
ita inseparabiles comites adhesisse demonstrat, ut et cum eis etiam ad
predicationem procederent. "Ad hoc enim, inquit, et fideles mulieres habentes
terrenam substantiam ibant cum eis et ministrabant eis de sua substantia,
ut nullius indigerent horum que ad substantiam vite huius pertinent...
Quod quisquis non putat ab apostolis fieri ut cum eis sancte conversationis
/f.16vb/ mulieres circuirent quocunque euvangelium predicabant, euvangelium
audiant, et cognoscant quemadmodum hoc ipsius Domini exemplo faciebant...
In euvangelio enim scriptum est: Deinceps et ipse iter faciebat per civitates
et castella, euvangelizans regnum Dei, et duodecim cum illo et mulieres
alique, que erant curate a spiritibus immundis et infirmitatibus: Maria,
que vocatur Magdalene, et Johanna, uxor Cuze, procuratoris Herodis, et
Susanna, et alie multe que ministrabant ei de facultatibus suis." Et Leo
nonus, contra epistolam Parmeniani de Studii monasterio: "Omnino, inquit,
profitemur non licere episcopo, presbytero, diacono, subdiacono propriam
uxorem causa religionis abicere cura sua, ut non ei victum et vestitum
largiatur, sed non ut cum illa carnaliter iaceat. Sic et sanctos apostolos
legimus egisse beato Paulo dicente: Numquid non habemus potestatem sororem
mulierem circumducendi, sicut fratres Domini et Cephas? Vide insipiens
quia non dixit: Numquid non habemus potestatem sororem mulierem amplectendi,
sed: circumducendi; scilicet ut mercede predicationis sustentarentur ab
eis, nec tamen deinceps foret inter eos carnale coniugium." Ipse certe
Phariseus, qui intra se de Domino ait: "Hic, si esset propheta, sciret
utique que et qualis esset mulier que tangit eum, quia peccatrix est",
/f.16vc/ multo commodiorem, quantum ad humanum iudicium spectat, turpitudinis
coniecturam de Domino concipere poterat quam de nobis isti; aut qui matrem
eius iuveni commendatam, vel prophetas cum viduis maxime hospitari atque
conversari videbant, multo probabiliorem inde suspitionem contrahere.
Quid etiam
dixissent isti detractatores nostri, si Malchum illum captivum monachum,
de quo beatus scribit Jheronimus, eodem contubernio cum uxore victitantem
conspicerent? Quanto id crimini conscriberent, quod egregius ille doctor
cum vidisset maxime commendans ait: "Erat illic senex quidam nomine Malchus...
eiusdem loci indigena, anus quoque in eius contubernio... studiosi ambo
religionis, et sic ecclesie limen terentes, ut Zachariam et Elysabeth de
euvangelio crederes, nisi quod Johannes in medio non erat." Cur denique
a detractione sanctorum patrum se continent, quos frequenter legimus vel
etiam vidimus monasteria quoque feminarum constituere atque eis ministrare;
exemplo quidem septem diaconorum, quos pro se apostoli mensis et procurationi
mulierum prefecerunt? Adeo namque sexus infirmior fortioris indiget auxilio,
ut semper virum mulieri quasi capud preesse Apostolus statuat; in cuius
etiam rei signo ipsam semper velatum habere capud precipit.
Unde non
mediocriter miror consuetudines has in monasteriis dudum inolevisse, quod
quemadmodum viris /f.16rd/ abbates, ita et feminis abbatisse preponantur,
et eiusdem regule professione tam femine quam viri se astringant, in qua
tamen pleraque continentur que a feminis tam prelatis quam subiectis nullatenus
possunt adimpleri. In plerisque etiam locis, ordine perturbato naturali,
ipsas abbatissas atque moniales clericis quoque ipsis, quibus subest populus,
dominari conspicimus, et tanto facilius eos ad prava desideria inducere
posse quanto eis amplius habent preesse, et iugum illud in eos gravissimum
exercere; quod satiricus ille considerans ait, "Intolerabilius nichil est
quam femina dives."
Hoc ego
sepe apud me petractando, quantum mihi liceret sororibus illis providere
et earum curam agere disposueram, et quo me amplius revererentur, corporali
quoque presentia eis invigilare et sic etiam earum magis necessitudinibus
subvenire. Et cum me nunc frequentior ac maior persecutio filiorum quam
olim fratrum afligeret, ad eas de estu huius tempestatis quasi ad quendam
tranquillitatis portum recurrerem atque ibi aliquantulum respirarem, et
qui in monachis nullum, aliquem saltem in illis assequerer fructum; ac
tanto id mihi fieret magis saluberrimum quanto id earum infirmitati magis
esset neccessarium.
Nunc autem
ita me Sathanas impedivit, ut ubi quiescere possim aut etiam vivere non
inveniam, /f.17va/ sed vagus et profugus, ad instar maledicti Caym ubique
circumferar; quem, ut supra memini, "foris pugne, intus timores" incessanter
cruciant, immo tam foris quam intus pugne pariter et timores; et multo
periculosior et crebrior persecutio filiorum adversum me sevit quam hostium.
Istos quippe semper presentes habeo, et eorum insidias iugiter sustineo.
Hostium violentiam in corporis mei periculum video, si a claustro procedam;
in claustro autem filiorum, id est monachorum, mihi tanquam abbati, hoc
est patri, commissorum, tam violenta quam dolosa incessanter sustineo machinamenta.
O quotiens veneno me perdere temptaverunt, sicut et in beato factum est
Benedicto, ac si hec ipsa causa, qua ille perversos deseruit filios, ad
hoc ipsum me patenter tanti patris adhortaretur exemplo, ne me certo videlicet
opponens periculo, temerarius Dei temptator potius quam amator, immo mei
ipsius peremptor invenirer. A talibus autem cotidianis eorum insidiis cum
mihi in administratione cibi vel potus quantum possem providerem, in ipso
altaris sacrificio toxicare me moliti sunt, veneno scilicet calici immisso.
Qui etiam quadam die, cum Namneti ad comitem in egritudine sua visitandum
venissem, hospitatum me ibi in domo cuiusdam fratris mei carnalis per ipsum
qui in co /f.17vb/ mitatu nostro erat famulum veneno interficere machinati
sunt, ubi videlicet me minus a tali machinatione providere crediderunt.
Divina autem dispositione tunc actum est, ut dum cibum mihi apparatum non
curarem, frater quidam ex monachis quem mecum adduxeram hoc cibo per ignorantiam
usus ibidem mortuus occumberet, et famulus ille qui hoc presumpserat tam
conscientie sue quam testimonio ipsius rei perterritus aufugeret.
Ex tunc
itaque manifesta omnibus eorum nequitia, patenter iam cepi eorum, prout
poteram, insidias declinare, et iam a conventu abbatie me subtrahere et
in cellulis cum paucis habitare. Qui si me transiturum aliquo presensissent,
corruptos per pecuniam latrones in viis aut semitis ut me interficerent
opponebant. Dum autem in istis laborarem periculis, forte me die quadam
de nostra lapsum equitatura manus Domini vehementer collisit, colli videlicet
mei canalem confringens. Et multo me amplius hec fractura afflixit et debilitavit
quam prior plaga.
Quandoque
horum indomitam rebellionem per excommunicationem cohercens, quosdam eorum,
quos magis formidabam, ad hoc compuli ut fide sua seu sacramento publice
mihi promitterent se ulterius ab abbatia penitus recessuros, nec me amplius
in aliquo inquietaturos. Qui publice et impudentissime /f.17rc/ tam fidem
datam quam sacramenta facta violantes, tandem per auctoritatem romani pontificis
Innocentii, legato proprio ad hoc destinato, in presentia comitis et episcoporum
hoc ipsum iurare compulsi sunt et pleraque alia; nec sic adhuc quieverunt.
Nuper autem cum, illis quos predixi eiectis, ad conventum abbatie redissem
et reliquis fratribus, quos minus suspicabar, me committerem, multo hos
peiores quam illos reperi, quos iam quidem non de veneno sed de gladio
in iugulum meum tractantes cuiusdam proceris terre conductu vix evasi.
In quo adhuc etiam laboro periculo, et cotidie quasi cervici mee gladium
imminentem suspitio, ut inter epulas vix respirem, sicut de illo legitur
qui cum Dyonisii tiranni potentiam atque opes conquisitas maxime imputaret
beatitudini, filo latenter apensum super se gladium suspitiens que terrenam
potentiam felicitas consequatur edoctus est. Quod nunc quoque ipse de paupere
monacho in abbatem promotus incessanter experior, tanto scilicet miserior
quanto ditior effectus; ut nostro etiam exemplo eorum qui id sponte appetunt
ambitio refrenetur.
Hec, dilectissime
frater in Christo et ex divina conversatione familiarissime comes, de calamitatum
mearum hystoria, in quibus quasi a cunabulis iugiter laboro, tue me desolationi
atque iniurie illate scripsisse suffilciat: /f.17rd/ ut, sicut in exordio
prefatus sum epistole, oppressionem tuam in comparatione mearum aut nullam
aut modicam esse iudices, et tanto eam patientius feras quanto minorem
consideras; illud semper in consolationem assumens, quod membris suis de
membris diaboli Dominus predixit: "Si me persecuti sunt, et vos persequentur.
Si mundus vos odit, scitote quoniam me priorem vobis odio habuit. Si de
mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret." Et: "Omnes, inquit Apostolus,
qui volunt pie vivere in Christo, persequutionem patientur." Et alibi:
"Aut quero hominibus placere. Si adhuc hominibus placerem, Christi servus
non essem." Et Psalmista: "Confusi sunt, inquit, qui hominibus placent,
quoniam Deus sprevit eos." Que diligenter beatus attendens Jheronimus,
cuius me precipue in contumeliis detractionum heredem conspicio, ad Nepotianum
scribens ait: "Si adhuc, inquit Apostolus, hominibus placerem, Christi
servus non essem. Desinit placere hominibus, et servus factus est Christi."
Idem ad Asellam de fictis amicis: "Gratias ago Deo meo quod dignus sim
quem mundus oderit," et ad Heliodorum monachum: "Erras, frater, erras si
putas umquam Christianum persequutionem non pati. Adversarius noster, tanquam
leo rugiens, devorare querens circuit, et tu pacem putas? Sedet in insidiis,
cum divitibus, etc." His itaque documentis atque exemplis animati, tanto
securius ista toleremus quanto /f.18va/ iniuriosius accidunt. Que si non
ad meritum nobis, saltem ad purgationem aliquam proficere non dubitemus;
et quoniam omnia divina dispositione geruntur, in hoc se saltem quisque
fidelium in omni pressura consoletur, quod nichil inordinate fieri umquam
summa Dei bonitas permittit, et quod quecumque perverse fiunt optimo fine
ipse terminat; unde et ei de omnibus recte dicitur: "Fiat voluntas tua".
Quanta denique diligentium Deum illa est ex auctoritate apostolica consolatio,
qua dicit: "Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum,
etc...!" Quod diligenter ille sapientium sapientissimus attendebat, cum
in Proverbiis diceret: "Non contristabit iustum quicquid ei acciderit."
Ex quo manifeste a iusticia eos recedere demonstrat quicunque pro aliquo
sui gravamine his irascuntur que erga se divina dispensatione geri non
dubitant, et se proprie voluntati magis quam divine subiciunt, et ei quod
in verbis sonat: "Fiat voluntas tua" desideriis occultis repugnant, divine
voluntati propriam anteponentes. Vale.